monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 15, 1
Verumtamen cui debetur hoc oleum peccatoris, quod reprobat praeambulus regum fidelium, et ad quod emendum, in fatuitate sua exclusas virgines, mittit evangelicus sermo? Ei utique qui in sordibus est, et iusto Dei iudicio sordescit amplius, et vulgi opinione potius splendere appetit, quam charitatis, operumque eius fervere incendio. Unde et in saecularibus litteris cautum est, quia aliter cum amico, aliter vivendum est cum tyranno.